MEMORIA

MEMORIA
I.
MEMORIA
fons mirus, de quô sic Plinius; l. 4. c. 7. In Boeotiâ ad Trophonium, iuxta fluv. Orchomenum, duo sunt fontes, quorum alter memoriam, alter oblivionem adfert, inde nominibus inventis.
II.
MEMORIA
inter Numina Veterum. Vide supra Dii; it. infra Minerva. Alias Latinis proprie de mortuis, sicut mentio, de vivis; uti vocem quoque Graecam μνῆμα, a μνέια, Ammonius destinguit. Sed et sepulchra sic vocârunt, unde Memoriae Martyrum: sicut in Graeco Epigr. μνῆςτις pro tumulo,
——— περὶ μνῆςτιν δὲ παρέρπων.
Oratoria item, in quibus Sanctorum corpora recondita. Itinerar. Hierosolym. seu Burdigal. In Therebinto Chebron mil. VII. ubi est memoria per quadrum ex lapidibus mirae pulohritudinis, in qua positi sunt Abraham, Isaac et Iacob. Vide Lud. de la Cerda Adversar. Sacr. c. 87. n. 18. etc. Exsequias porro, Basilic. Ecl. 4. anniversarium quoque Sanctorum diem, apud Optatum contra Parmenian. l. 2. Codinum, Alios. In cuiusmodi diebus passiones Martyrum legi voluti Concilium Carthagin. can. 46. ad quem
Zonaram vide: adde Cl. Suiccerum Thesauro Eccles. voce Μνῆμαι etc. Nec non cippum et columnam, mortui tumulo impositam, in qua elogium eius inscriptum videbatur, quod nomen, patriam, parentes, professionem, artem, aetatem, mortirque continebat genus. Plerumque vero nullâ inscriptione, symobolis aliquot insculptis, Elogium mortuo faciebant: Sic in cippo Lysidicae insculpta fuêre haec symbola, frena, capistrum, gallus Gallinaceus Tanagraeus, uti docet Antipater, Epigr. istô.
Μαςτεύω τίς σευ τίς ἐπὶ ςταλητίδὶ πέτρᾳ,
Λυσιδίκα, γλυπτὸν τὸν δ` ἐχάραξε νόρν;
Τὰν μὲν ἀνεγρομέναν με ποτ᾿ εἴρια νύκτερος ὄρνιν,
Α῾νία δ᾿ αὐδάσει δώματος ἡνιόχον.
Ι῾ππαςτῂρ δ᾿ ὅδε κημὸς ἀείσεται οὐ πολύμυθον,
Οὐ λάλίν, ἀλλὰ καλᾶς ἔμπλεον ἡσυχίης.
Quaero, quis tua in columnari petra,
O Lysidica, sculpsit hanc sententiam:
Surgentem me ad lanas pernox volucer,
Frenum, loquetur domus moderatricem.
Equestre autem hoc capistrum canet non loquacem,
Non garrulam, sed pulchra refertam tranquillitate:
In alio eiusdem, de quadam femina, Myrô nomine, arcum, canem, lorum, anserem, et noctuam, sepulchrali cippo insculpta legimus: In columella Archimedis, Sphaera et cylindrus conspiciebatur: quô memoriae indiciô cognovit Cicero, sepultum ibi Archimedem. Apud Ietas, tumulum Homeri demonstravit olim candida capra, quod Manibus eius caprâ ii parentarent, etc. Vide quoque infra Monumentum. Attamen et memoria et μνήμη, etiam de vivis, nonnumquam. Hinc Memoria, pro commentario rerum gestarum, vel vitae ephemeride Sueton. Claud. c. 1. Augustus in memoria vitae suae. Et inter officia Domus Augustae, Memoriae Magister: et Memoriales, qui ad Memoriae officium apparebant, ὁι Μεμοριάλοι, de quibus hîc insra. Plura vero in hanc rem vide apud Desid. Heraldum ad illa Arnobii l. 6. Ridetis temporibus priscis Persas fluvios coluisse, memoralia ut indicant scripta. et Salmas. ad Solin. p. 1221.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • memoria — (Del lat. memorĭa). 1. f. Facultad psíquica por medio de la cual se retiene y recuerda el pasado. 2. En la filosofía escolástica, una de las potencias del alma. 3. Recuerdo que se hace o aviso que se da de algo pasado. 4. Exposición de hechos,… …   Diccionario de la lengua española

  • memoria — sustantivo femenino 1. Uso/registro: coloquial. Pragmática: intensificador. Facultad de retener y recordar el pasado: María se queja de que está perdiendo la memoria. Ana aprueba todo por la memoria que tiene. memoria de elefante Memoria muy… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

  • memoria — /me mɔrja/ s.f. [dal lat. memoria, der. di memor ŏris memore ]. 1. [capacità della mente di ricordare: avere buona m. ] ▶◀ ‖ mente. ● Espressioni: cancellare dalla memoria ▶◀ dimenticare, (lett.) obliare, rimuovere, scordare. ◀▶ richiamare alla… …   Enciclopedia Italiana

  • memoria — f. neurol. Facultad mental que permite recordar las impresiones, ideas y sensaciones, y reproducirlas consciente o inconscientemente. Medical Dictionary. 2011. memoria …   Diccionario médico

  • memoria —    memòria    (s.f.) Capacità dell oratore di ricordare il discorso, che viene co­struito dalle precedenti operazioni di inventio, dispositio ed elocutio; la memoria segue l elocutio nella serie delle operazioni retoriche, ed è seguita dalla… …   Dizionario di retorica par stefano arduini & matteo damiani

  • memória — s. f. 1. Faculdade pela qual o espírito conserva ideias ou imagens, ou as readquire sem grande esforço. 2. Lembrança. 3. Monumento comemorativo. 4. Nome, fama (que sobrevive à pessoa ou ao fato). 5. Recordação, presente. 6. Dissertação literária… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • Memória — Administration Pays  Portugal …   Wikipédia en Français

  • Memoria — ist ein Begriff aus der Rhetorik eine Bezeichnung für das Memorialwesen Gedächtniskirche für einen Märtyrer oder Heiligen ein Fachausdruck der Architekturgeschichte, s. Memoria (Architektur) ein Album der argentinischen Popband Erreway, siehe… …   Deutsch Wikipedia

  • Memoria — Me*mo ri*a, n. [L.] Memory. [1913 Webster] {Memoria technica}, technical memory; a contrivance for aiding the memory. [1913 Webster] …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Memorĭa — (lat.), das Gedächtniß; M. localis, Orts , M. realis. Sach , M. verbalis, Wortgedächtniß …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Memorĭa — (lat.), das Gedächtnis; in memoriam, zur Erinnerung, Mahnung …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”